SUGINTENSIS Pagus

SUGINTENSIS Pagus
SUGINTENSIS Pagus
cuius populicum finitimis Turensibus, Campanensibus, et Alesatiis Childebertus ex Austria abstractos Burgundiae adiecit, ac Theodorico minori filio, quod is in villa fiscali Marilegio apud Alesatios nutritus fuerat, testamentô reliquit: alias Suentensis, Sointensis, Suentistus, hodie Suntgovia, vulgô Suntgaw, aut Sungow dictus, provincia est cis Rhenum, in provinc. Maxima Sequanorum, Alesatiae Austrinae contermina, et eius velut appendix, continens Fierritensem Comitatum, etc. Quidam pagum hunc cum Brisgavia, Alesatiâ superiore, Landgraviatus titulô clarâ, contineri aiunt. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. Subest Galliae Regi, pace Monasteriensi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • SUENTISIUS Pagus — vide Sugintensis …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUNTGOIA seu SUNTGOVIA vulgo SUNTGAW — SUNTGOIA, seu SUNTGOVIA, vulgo SUNTGAW provincia Germaniae, Alsatiae annexa, quae aliter le Comte de Ferrette dicitur ab eius primaria urbe; subestque dominio Regis Franciae pace Monasteriensi. Terminatur a septentrione Alsatiâ, ab ortu Rhenô… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”